- ASCULUM
- I.ASCULUMcognomine Picenum, ad superioris discrimen, vulgo Ascoli. Lucan l. 2. v. 468.---- ---- Depellitur arceLentulus AsculeâDe situ eius ita Strabo, l. 5. Ε᾿ν τῇ μεςογαίᾳ ἐςτὶ τὸ Α῎ςκλον Πικηνὸν ἐρυμνότατον χωριον, ἐφ᾿ ᾧ κεῖται τὸ τεῖκος, καὶ τὰ περικείμενα ὄρη ςτρατοπέδοις οὐ βάςιμα. Dignitatem eius indicat Florus l. 1. c. 19. Domiti Picentes, et caput gentis Asculum. Ptol. Α῎ςκουλον vocat. Nic. Lloydius. longitud. 36. 40. latitud. 42. 39. Est Pontificiae ditionis, in colle. Baudrandus.II.ASCULUMoppid. Apuliae, memorandum clade illatâ Pyrrho a Curio et Fabricio Consulib. ut et internecione romanorum, durantibus feriis Latinis, in bello Marsico. Dicebatur Asculum Appulum, ad discrimen Piceni Asculi. Florus l. 1. c. 18. ubi de Pyrrho Rege: In Apulia deinde apud Asculum melius dimicatum est, Curiô, Fabriciôque Consulibus, Plut. in Pyrrho, Α᾿ναλαβων ςτρατείαν περὶ Α῎ςκλον πόλιν τοῖς Ρ῾ωμαῖοις ςυνῆψε. Zonaras Annal. Tom. 2. Pyrrhus impressione in Apuliam factâ, multa vi, multa per deditionem accepit, μέχριςοὗ Ρ῾ωμαῖοι πρὸς Α᾿ςκούλῳ πόλειὄντι ἀυτῷ ἐπελθόντες ἀντεςτρατοπεδεύςυντο. Vide Liv. epit. l. 71. 72. et seqq. Appian bell. Civ. longitud. 40.00. latitud. 41. 20. Vulgo Ascoli di Satriano; quibusdam est in Capitanata provinc. regni Neapolitani non longe ab Apennino, et a confinio Principatus. Ultra 16. milliar. a Compsa, et totidem fere a Venusia. Gaudet Principatus titulô et deficit in dies. Baudrand. Morerio, Episcopale est oppid.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.